Exorcismus
Sequens exorcismus recitaripotest ab Episcopis, nec non a Sacerdotibus, qui ab Ordinariis suis ad idauctoritatem habeant[1].
[Приуготовления]In nomine Patris, et Filii, + etSpiritus Sancti. Amen.Ps. LXVII.Exsurgat Deus et dissipentur inimiciejus: et fugiant qui oderunt eum a facie ejus.
Sicut deficit fumus, deficiant: sicut fluit cera a facie ignis, sic pereantpeccatores a facie Dei.Ps. XXXIV.Judica, Domine, nocentes me: expugnaimpugnantes me.
Confundantur et revereantur quaerentes animam meam.
Avertantur retrorsum et confundantur cogitantes mihi mala.
Fiat tamquam pulvis ante faciem venti: et angelus Domini coarctans eos.
Fiat viae illorum tenebrae, et lubricum: et angelus Domini persequens eos.
Quoniam gratis absconderunt mihi interitum laquei sui: supervacueexprobraverunt animam meam.
Veniat illi laqueus quem ignorat; et captio quam anscondit, apprehendat eum: etin laqueum cadat in ipsum.
Anima autem mea exsultabit in Domino: et delectabitur super salutari suo.Ad Sanctum Michaelem Archangelum.Precatio.
Princepsgloriosissime coelestis militiae, sancte Michael Archangele, defende nos inproelio et colluctatione, quae nobis adversus principes et potestates, adversusmundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiae, in coelestibus.Veni in auxilium hominum, quos Deus creavit inexterminabiles, et ad imaginemsimilitudinis suae fecit, et a tyrannide diaboli emit pretio magno. Proeliarehodie cum beatorum Angelorum exercitu proelia Domini, sicut pugnasti contraducem superbiae luciferum, et angelos ejus apostaticos: et non valuerunt, nequelocus inventus est eorum amplius in coelo. Sed projectus est draco ille magnus,serpens antiquus, qui vocatur diabolus et satanas, qui seducit universum orbem;et projectus est in terram, et angeli ejus cum illo missi sunt.
En antiquusinimicus et homicida vehementer erectus est. Transfiguratus in angelum lucis,cum tota malignorum spirituum caterva late circuit et invadit terram, ut in eadeleat nomen Dei et Christi ejus, animasque ad aeternae gloriae coronamdestinatas furetur, mactet ac perdat in sempiternum interitum. Virus nequitiaesuae, tamquam flumen immundissimum, draco maleficus transfundit in hominesdepravatos mente et corruptos corde; spiritum mendacii, impietatis etblasphemiae; halitumque mortiferum luxuriae, vitiorum omnium et iniquitatum.
{Ecclesiam, Agni immaculati sponsam, faverrimi hostesrepleverunt amaritudinibus, inebriarunt absinthio; ad omnia desiderabilia ejusimpias miserunt manus. Ubi sedes beatissimi Petri et Cathedra veritatis adlucem gentium constituta est, ibi thronum posuerunt abominationis et impietatissuae; ut percusso Pastore, et gregem disperdere valeant.}Adesto itaque, Dux invictissime,populo Dei contra irrumpentes spirituales nequitias, et fac victoriam. Tecustodem et patronum sancta veneratur Ecclesia; te gloriatur defensore adversusterrestrium et infernorum nefarias potestates; tibi tradidit Dominus animasredemptorum in superna felicitate locandas. Deprecare Deum pacis, ut conteratsatanam sub pedibus nostris, ne ultra valeat captivos tenere homines, etEcclesiae nocere. Offer nostras preces in conspectu Altissimi, ut citoanticipent nos misericordiae Domini, et apprehendas draconem, serpentemantiquum, qui est diabolus et satanas, ac ligatum mittas in abyssum, ut nonseducat amplius gentes. Hinc tuo confisi praesidio ac tutela, sacri ministeriinostri auctoritate [si fuerit laicus, vel clericus quiordinem exorcistatus nondum suscepit, dicat: sacra sanctae Matris Ecclesiaeauctoritate], ad infestationes diabolicae fraudis repellendas in nomineJesu Christi Dei et Domini nostri fidentes et securi aggredimur.V. Ecce Crucem Domini, fugite partes adversae.
R. Vicit Leo de tribu Juda, radix David.
V. Fiat misericordia tua, Domine, super nos.
R. Quemadmodum speravimus in te.
V. Domine, exaudi orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.
[si fuerit saltem diaconus subjungat: V. Dominusvobiscum.
R. Et cum spiritu tuo.]
Oremus. Deus, etPater Domini nostri Jesu Christi, invocamus nomen sanctum tuum, et clementiamtuam supplices exposcimus ut, per intercessionem immaculatae semper VirginisDei Genitricis Mariae, beati Michaelis Archangeli, beati Joseph ejusdem beataeVirginis Sponsi, beatorum Apostolorum Petri et Pauli et omnium Sanctorum,adversus satanam, omnesque alios immundos spiritus, qui ad nocendum humanogeneri animasque perdendas pervagantur in mundo, nobis auxilium praestaredigneris. Per eumdem Christum Dominum nostrum. Amen.